Charter Document - 02151596
| Charter Number: | 02151596 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0982 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dominus hac redemptor noster fidelium suorum providens salutem per semet ipsum prestare dignatus est dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Igitur ego Leotardus hujus ammonitionem pii redemptoris cupientes adimplere dono Deo et jam supradictis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locom Cluniensis monasterii cui preest domnus Maiolus venerandus abba aliquid ex rebus meis in pago Matisconensi in agro Maciacense in villa Canaves vocat hoc est vinea qui terminet a mane via publica a medio die Sancti Vincenti et a cercio vinea Sancti Petri et abet in longo perticas VIIII in latitudinem V Infra istas terminaciones et perticaciones dono ad prefatum locum in presenti et in relico tempore in locom sepulture et faciant post hunc diem rectores Cluniacensis monasterii de ista vinea in omnibus quiquid facere voluerint sine ullo contradicente Si quis autem contra hujus donacione venire temptaverit non valeat vindicare quod repetit sed quoactus auri liberam unam persolvat et inantea firma ac [s]tabilis permaneat stipulacione subnixa Actum Vitriaco villa publice S Leotart qui fierent et firmare rogavit S Gotalt S Bernart et item Bernart S Cristieno S Drocbalt S Bernart S Tedbran S Ostralt Ego Girbaldus rogatus scripsit datavit die veneris in mense marcio annos XXVIII tempore Lotario rege
