Charter Document - 02151589
Charter Number: | 02151589 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0982 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et venerabili loco in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli fundato nomine Cluniaco quem domnus Maiolus abba regere videtur Ego in Dei nomine Wandalfredus et uxor mea Ermengardis donamus aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in agro Matiacensi in villa Canevas hoc est vineam que terminatur a mane de ipsa hereditate a meridie terra Sancti Petri a sero Bernardi a cirtio Osanane Donamus etiam in alio loco Abunna vocant campum unum qui terminatur a mane via publica a meridie terra Sancti Petri a sero terra Ademari et heredum sui a cirtio de ipsa hereditate et faciant monachi supradicti loci quicquid voluerint Si quis autem hanc donationem quam pro animarum nostrarum remedio et in locum sepulture facimus calumniare presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri uncias II persolvat et postea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Lordono S Wandalfredi et uxoris ejus Ermengardis qui fieri et firmare rogaverunt S Godaldi S Heldini S Mainbodi S Aie S Aremberti S Bernardi S Teutbranni S Josmari S Ermenberti Data per manum Rothardi mense januario anno XXVIII Lotharii regis