Charter Document - 02151588

Charter Document - 02151588


Charter Number: 02151588
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0982
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina propitiante misericordia hominibus concessum est ut de rebus transitoriis possint adquirere premia eterna si eas ut dignum est juste dispertiant Quapropter ego Landradus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in villa Flagiaco hoc est vinea que terminat de tribus partibus de ipsa hereditate a sero terra Dadoni Infra istas terminationes totum ad integrum dono atque transfundo ad prefatum locum pro anime mee remedio et in locum sepulture eo scilicet tenore ut quandiu vixero usum et fructum habeam et post meum discessum ad jam dictum locum perveniat et in vestitura II sextarios de vino persolvam et si filius meus Constabulus ipsam vineam voluerit facere faciat eam sicut alius homo Si quis autem hanc donationem voluerit sindere non valeat vindicare quod repetit sed omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Lordono S Landradi qui fieri et firmare rogavit S Constabuli qui consensit S Aynoni similiter qui consensit Ipsa vinea habet in longo perticas XX in uno fronte a mane IIII et dimidiam in alio fronte ex parte terra Dadoni habet IIII S Sieverti S Dominico S Euvardi S Duranni Data per manum Rothardi mense januario anno XXVIII Hlotharii regis