Charter Document - 02151587

Charter Document - 02151587


Charter Number: 02151587
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0982
Date type: Internal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In divinis scripturis invenimus insertum quod Viri divitie redemptio anime ejus sunt et item alia scriptura dicit Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter ego Josbertus desiderans omnimodo adimplere dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum cenobii Cluniacensis pro remedio anime mee aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Cabilonensi in villa Nantonense hoc est vineam hunam que terminat de una parte terra Sancti Johannis de alia parte terra Odonis de tertia parte terra Adtoni de quarta parte Sancti Petri Cluniensi Infra istas terminationes dono Deo [et] ad prefatum locum denominatum Si quis ego ipse aut ulla intromissa persona aut ullus de heredibus meis contra hanc cartam calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit set ira Dei omnipotentis incurrat et inantea donatio ista firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio publice S Gausberti qui fieri jussit et firmare rogavit S Vualtrudis uxoris sue S Humberti S Bernardi S item Bernardi S Eldierii Data mense januario regnante Lotharii regis Francorum anno XXVIII Adalgisus ad vicem cancellarii scripsit