Charter Document - 02151586

Charter Document - 02151586


Charter Number: 02151586
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0982
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dominus hac redemptor noster fidelium suorum providens salutem per semet ipsum protestare dignatus est dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Igitur ego Deodatus hujus ammonicionem pii redemptoris cupientes adimplere dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Clunienssis monasterii cui preest domnus Maiolus venerandus abba aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Ostudinensi in villa qui dicitur Vilaris hoc est vinea com campo I insimul tenentur termined a mane terra ad infantes Annoni a medio die Josperti et Adaldranni a sero similiter ad infantes Annoni a cercio guta percurrent Infra isto terminio totum ad integrum quesitum et ad inquirendum dono ad prefatum locum in presenti et in relico tempore in tale tenore dummodo vivi teneo et possideo et in quisque annos in vestituria denarios IIII persolvat et pos meo discesso faciant rectores Sancti Petri quidquid facere voluerint in omnibus sine ullo contradicente et qui tentare vel calumniare voluerit non valeat vindicare quod reppetid sed deferat cui temtad una com tercio fisco auri uncia componat firma permaneat stipulacione subnixa Actum Besorniaco villa publice S Deodato qui fierent et firmare rogavit S Anselmi S Vuiberti S Dominico S Franconi levita S Leterio S Johanni S et iterum Johanni S Gontart et item Gomtart S Vualterio Data per manu Girbaldi presbiteri sub die martis in mense genoario annos XXVIII tempore Lotario rege