Charter Document - 02151582

Charter Document - 02151582


Charter Number: 02151582
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Testimony
Date: 0981
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Redemptor humani generis suorum fidelium salutem providens ita precipit dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Unde nos vuadiatores Ugonis Wicherannus scilicet atque Bernardus sacerdos necnon Geraldus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de hereditate ipsius que est sita in pago Matisconense in villa Lanco hoc est vineam ubi Arembertus residet et terminatur de tribus partibus via publica a sero terra Sancti Romani et Alberici comitis Infra istas terminationes totum ab integro donamus ad jam dictum locum pro anima ipsius et in locum sepulture et faciant seniores Clunienses post hunc diem quicquid voluerint Si quis autem hujus donationis cartam calumpniatus fuerit iram incurrat Dei omnipotentis omniumque sanctorum nisi emendaverit et cui litem intulerit auri libras III persolvat ac deinde firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Wicheranni et Bernardi atque Geraldi qui fieri et firmare rogaverunt S Jocelmi S Stephani S Bernardi S Duranni S Eyrici S Girardi S Widonis S Ingelboldi S Hugonis S Berte Data per manum Teotmari sacerdotis anno XXVIII regnante Lothario rege