Charter Document - 02151581

Charter Document - 02151581


Charter Number: 02151581
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0981
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Redemptor humani generis providens suorum fidelium salutem clamat per semet ipsum dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Unde ego Heldebertus sacerdos hujus rei causam cupiens adimplere dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum res meas que sunt site in pago Matisconense in villa Marchesotis hoc est mansum indominicatum cum omnibus appenditiis suis campis scilicet vineis pratis silvis aquis aquarumque decursibus pascuis cultis et incultis quesitum et ad inquirendum totum ad integrum Dono et illum mansum qui in Pegeria vocatur cum omnibus appenditiis suis et mancipia his nominibus Teutbertum cum uxore sua Vulgerium et Dominicam cum infantibus suis Hec omnia denominata tam de alodo quam de conquisto dono ad prefatum locum pro anime mee remedio ac patris mei Warengaudi atque Guntildis necne Bernardi et omnium parentum meorum ea ratione ut quandiu vixero teneam et possideam post meum vero discessum ad Sanctum Petrum perveniant Si quis autem calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus cui litem intulerit auri libras III persolvat et inantea firma et stabilis hec carta permaneat cum stipulatione subnixa S Heldeberti sacerdotis qui fieri et firmare rogavit S Girbaldi S Rothardi S Bernardi S Heldradi S Jozelini S Odaldi S Wandalberti S Adraldi S Lanberti fratris ejus Data per manum Rothardi anno XXVIII Lotharii regis