Charter Document - 02151580

Charter Document - 02151580


Charter Number: 02151580
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Testimony
Date: 0981
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Salvator mundi et humani ge[ne]ris desiderans salutem animarum fidelium suorum per semet ipsum protestatur dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Hujus rei igitur gratia nos vuadiatores Arleii Dado scilicet Oda Ayminus presbiter Bernardus Heldradus presbiter per ipsius preceptum donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid ex rebus ipsius que conjacent in comitatu Matisconensi in villa Martiaco hoc [est] mansum in dominicatu cum vinea simul tenente qui terminat a mane de ipsa hereditate a medio die via publica a sero terra Aydoardi a circio muro manufacto Et donamus in alio loco in villa Maxiliaco alium mansum in dominicatu cum curtilo et prato simul tenente et terminat a mane fluio Graonna a medio die et a sero terra Constantini a circio Sancti Petri Infra istas terminationes totum ad integrum donamus excepto unum campum quem dedi Sofredo illum etiam mansum de Martiaco sicut terminatus est similiter donamus Has ergo res denominatas sicut inserte sunt concedimus ad prefatum locum pro anima ipsius patris ac matris et senioris sui Gauseranni ea scilicet ratione hoc facimus ut quandiu vixerit teneat et possideat et Evrardus illum mansum de Maxiliaco tempore quoad vixerit teneat et pro Deo eum sustineant Donamus etiam et servum nomine Girbertum cum uxore sua In vestitura etiam de his mansis omni anno persolvat IIII sextaria de vino et post amborum discessum Sancto Petro perveniat Si quis hanc donationem scindere voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libras quinque persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Martiaco villa publice Signum Arlei Dadonis Oddane Bernardi Aimini presbiteri Heldradi presbiteri qui fieri et firmari rogaverunt S Joselmi Engelardi Bernerii Teuze Ingelelmi Sofredi S Vuilelmi comitis Odulrici Milonis Vuichardi Data per manum Rothardi qui ad vicem cancellarii recognovit anno XXVIII regnante Lotthario rege