Charter Document - 02151579

Charter Document - 02151579


Charter Number: 02151579
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0981
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dominus ac redemptor noster sciens humanum genus in variis peccatis esse prolapsurum concessit unicuique fideli homini ut ex rebus quas jure possidere videtur peccata sua possit redimere et gehennam evadere celestemque patriam queat adipisci nam ipse ait fidelibus suis Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quam vocem ego Gotefredus cum uxore mea Alexandra audiens simul cogitavimus ut aliquid de rebus nostris redimendis daremus quod et fecimus Igitur ego Gotefredus cum uxore mea dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniacensis cenobii ubi preesse videtur domnus Maiolus abbas venerabilis aliquid de rebus nostris partes scilicet quas visi sumus habere in bosco qui vocatur Verumamant terminatur vero isdem boscus a mane via publica a medio die terra Sancti Petri a sero currente rivo a cercio terra Aldebaldi Infra istas terminationes quicquid habere visi sumus sine ulla retentatione jam dicto loco donamus S Gotefredi et Alexandre ejus conjugis qui hanc cartam fecerunt et firmare rogaverunt S Tetberti filius eorum qui annuit S Duranni et Adalgerii et Ildini et Heldebaldi et Rotberti et Bladini presbiteri Teotmarus scripsit ad vicem cancellarii anno XXVIII regnante Lothario rege