Charter Document - 02151578

Charter Document - 02151578


Charter Number: 02151578
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0981
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina pietate [] Nos elemosinarii in Dei nomine Arluini senioris nostri Iterius archipresbiter Ermengisius presbiter Amblardus donamus pro anima ejus sicut ore suo ipse jussit nobis ecclesiam que est in honore sancte Dei genitricis Marie dicata in villa Arteuno sita cum ipsa villa et cum omnibus appenditiis suis vineis campis pratis et silve increpitum quod est juxta Puteum et pascuis et aquis cum omni integritate que ad eandem villam aspicere videntur donamus vice senioris nostri Arluini Deo omnipotenti et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum tam pro anima ejus quam pro animabus omnium christianorum Sunt ipse res site in comitatu Forense et in pago Matisconensi villam nomine Exartels cum ecclesia que est in honore sancti Mauricii consecrata cum omni integritate que ad ecclesiam et villam aspicere videntur et in villa Bociaco colonia una ubi Constantinus manet Testes Iterius archipresbiter Ermengisus Amblardus Umbertus Rotlannus Rodulfus Teotmarus scripsit anno XXVIII regnante Hlothario rege