Charter Document - 02151576

Charter Document - 02151576


Charter Number: 02151576
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0981
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dominus ac Salvator noster providens humani generis salutem per semet ipsum ammonere dignatus est dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula Quapropter noverint universi quod ego Ritbertus et uxor mea Girberga donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris pro remedio animarum nostrarum Sunt ipse res site in comitatu Matisconense in villa Rufiaco hoc est curtilo cum supraposito et prato simul tenente qui terminat a mane et a sero et a medio die terra Sancti Petri a certio via publica et uno campo quod a la Mascherio vocat et terminat a mane terra Duranni cum heris a medio terra Arnaldi a sero et a certio terra Sancti Petri Infra istas terminationes et quantum in ipsa villa visi sumus habere ad jam dictum locum donamus donatumque in perpetuum esse volumus pro animarum nostrarum et omnium fidelium christianorum et faciant habitatores loci quicquid facere voluerint Si quis autem contra hanc cartam aliquam calumniam inferre voluerit primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum offensam incurrat nisi ad hemendationem venerit et postea auri libra I persolvat et inantea hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio publice S Ritberti et uxor sua Gyrberga qui fieri et firmare rogaverunt S Dodoni S Otberti S Aremberti qui consenserunt S Itgerio S Godaldi S item alium Dodoni S Alduini Data per manum Randuini anno XXVIII regnante Hlotharii regis