Charter Document - 02151575
Charter Number: | 02151575 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0981 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati ex corde Patris eructuatum Ego Mainbertus presbiter considerans pondus peccatorum meorum audiensque vocem Domini dicentis Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et item Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum propterea hoc audiens dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniensis cenobii ubi preesse videtur venerandus Maiolus abbas aliquit de rebus hereditatis mee hoc est mansum unum indominicatum in villa que vocatur Chedias cum mansione et vinea simul tenente et quidquid aspicere videtur ad ipsum mansum Dono autem et in Monte Betono campum unum quem de Archinardo conquesivi Et in villa que vocatur Chadetes omnia que visus sum habere Et item in villa Prisciaco mansum unum cum vinea et campo simul tenente terminat ipse mansus a mane terra Sancti Petri a medio die muro manufacto a sero via publica a cercio terra Sancti Marcelli Ea autem racione hoc facio ut dum ego viviturus sum usum et fructus possideam post meum vero discessum ad locum prefatum perveniat et in vestitura dono a die presenti mansum unum indominicatum in villa Volofonte situm cum vinea et campo simul tenente et pratum quem mihi reservo diebus vite mee post quoque meum discessum ad locum supra nominatum deveniat Dono autem et servum unum nomine Aldegerium et ancillam Archentruda Teodoricus [] Si quis autem quod minime esse credo futurum ego aut ullus homo contra hanc donationem ire aud inquietare voluerit non valeat vindicare quod repetit set coactus judiciaria potestate auri libram componat et deinceps firma et stabilis permaneat stipulacione subnixa S Maimberti presbiteri qui fieri et firmare rogavit S Duranni S Arlei S Arnaldi S Rotberti S Otberti S Gontardi S Fulcuardi Teohmarus ad vicem cancellarii scripsit anno XXVIII regnante Lothario rege