Charter Document - 02151574

Charter Document - 02151574


Charter Number: 02151574
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 0981
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notitia que facta est inter fratres Cluniensis monasterii adque cuidam viro nomine Lanterio Quadam die venerunt fratres ipsius cenobii Cluniensis per preceptum reverentissimi patris Maioli et inquisierunt terram seu hereditatem Raimbaldi fratris ipsius Lanterii que jure hereditario ei debebat obvenire Hi sunt ergo qui perrexerunt ad inquirendum Vivianus Balduinus Toringus Teodericus Constantinus Ut ergo ipsa terra visa est ab eis et perlustrata omnem medietatem terre que competebat Raimbaldo in his villis Vetis Curtis Dumbinas Verolias Saciaco et in omnibus locis usque ad inquirendum tam de vineis quam etiam de campis seu pratis receperunt ad opus monasterii Cluniensis excepto illas tres rascias de vinea que sunt in Verolias quas juste adquisierat et unde sue uxori per consensum Bernardi dotem fecerat illam aliam terram que pertinet de Masiriaco villa que fuit Gymoni cum omni sua integritate receperunt cultum et incultum et usque ad inquirendum ut sit ad opus omnium fratrum et ut ulla remotio de his rebus in posterum esset inter fratres atque predicto viro Lanterio hec noticia fieri est jussa et manibus fratrum est corroborata atque solidata S Viviani Balduini Achedi Vuitberti Toringi Raymbaldi Data per manum Rothardi anno XXVIII Hlotharii regis