Charter Document - 02151573

Charter Document - 02151573


Charter Number: 02151573
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0981
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Redemptor humani generis providens suorum fidelium salutem per semet ipsum protestare dignatus est dicens Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis ut post finem vite hujus recipiant vos in eterna tabernacula Unde ego Arenfredus sacerdos hujus rei gratiam permotus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui domnus Maiolus venerandus abba preest aliquid juris mee proprietatis et sunt ipse res site in pago Matisconensi in villa Monteto hoc est vinea que terminat a mane de ipsa hereditate Radbaldi a medio die terra Dominico a sero finale qui est Alberici a cercio terra Stephani et Raimberti presbiteri Infra istas terminaciones sicut supra insertum est totum ad integrum trado adque transfundo ad prelibatum locum pro anime mee remedio ac matris mee Otgardis que mihi hanc vineam in hereditatem concessit Hanc igitur donationem ea ratione facio ut quandiu vixero teneam et possideam et singulis annis in vestitura IIII sextarios de vino persolvam et post vite mee finem ad jam dictum locum perveniat Si quis autem hujus donationis cartam infringere vel calumniare voluerit seu sindere non fuerit reveritus primitus iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum apostolorum quorum res invadere non timuit cogente etiam potestate auri libras IIII persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Evranda publice S Arenfredi presbiteri qui fieri et firmare rogavit S Stephani S Raimbaldi S alii Stephani S Girberti S Ragneri S Radbaldi S Anastasi Data per manum Rothardi anno XXVIII Hlotharii regis