Charter Document - 02151571
Charter Number: | 02151571 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0981 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina providente clementia hominibus concessum est ut de rebus juste acquisitis valeant sua peccata redimi si eas ut dignum est dispertiant Hujus igitur causa ego Albericus et uxor mea Girberga donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in villa Colonicas hoc est vinea vestita que habet in circuitu perticas XXVIII terminat a mane terra Sancti Petri a medio die terra Costabuli a sero terra Marini a certio terra Lanberti Infra istas terminaciones totum ad integrum donamus atque transfundimus eo tenore ut quamdiu viximus usum et fructum et in vestitura omni anno duos sextarios de vino persolvamus et post nostrum discessum ad jam dictum locum perveniat Si quis autem contra hanc cartam surgere voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libram I persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Lordono publice S Alberici et Girberge qui fieri et firmare rogaverunt S Teudaldi S Girbaldi S Constabuli S Rodberti S Bernoni Data per manum Rothardi anno XXVIII Hlotharii regis Francorum