Charter Document - 02151569

Charter Document - 02151569


Charter Number: 02151569
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0981 - 0982
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Christi nomine Dominis meis monachis Cluniensibus quibus preest domnus abba Maiolus Ego Adalgardis dono pro remedio anime mee et omnium parentum meorum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Maciacense in villa Dunbinas hoc est unam vineam que terminatur de tribus partibus de ipsa hereditate a meridie terra Sancti Petri et habet in longum perticas XX in una fronte XII in alia XI et faciant ipsi seniores mei quicquid voluerint Qui autem contradicere voluerit auri libras II persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Lordono castello S Adalgardis que fieri et firmare rogavit S Clementis S Richerii S Anserici S Wandalfredi S Ainardi clerici S Selivrandi S Malberti Data per manum Eldradi die lunis mense novembri anno XXVIII Lotharii regis