Charter Document - 02151568

Charter Document - 02151568


Charter Number: 02151568
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0981 - 0982
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Noverint universi fideles quod ego Fulchardus atque Adalgardis uxor mea donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense ac in villa Cimandris pro remedio animarum nostrarum hoc est vinea que terminat a mane terra Galamanni a medio die terra Constantii a sero terra Gundranni a cercio ad ipsum donatorem Habet in longo perticas novem et in lato V Et donamus in villa Oblato aliam vineam que terminat a mane terra Sancti Vincentii a medio die et a sero de ipsa hereditate a cercio terra Wandaldrodi Infra istas terminationes totum ad integrum donamus atque transfundimus pro animabus nostris ea scilicet ratione ut quamdiu vixerimus teneamus et singulis annis in vestitura IIII denarios persolvamus et post finem illius qui primus obierit statim sua pars ad ipsum locum perveniat et iterum alia pars ut obierit [secundus] similiter revertatur Si quis autem hujus cartam donationis violare presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libram unam persolvat et ista donatio firma ac stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Lordono castello publice S Fulchardi atque Adalgardis qui fieri et firmare rogaverunt S Galamanni fratris ejus Data mense nove[m]brio anno XXVIII Lotharii regis Rothardus ad vicem cancellarii scripsit