Charter Document - 02151567

Charter Document - 02151567


Charter Number: 02151567
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0981 - 0982
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dominus hac redemtor noster fidelium suorum providens salutem per seme[t]ipsum protestare dignatus est dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Igitur ego Deodatus et uxore mea Liva qui comsensit hujus ammonicionem pii redemptoris cupientes adimplere donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniensis monasterii cui preest domnus Maiolus venerandus abba aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in villa Fusciaco hoc est vinea et campus et pratus qui termined a mane et a medio die et a sero terra Sancti Vincentii a cercio via publica Infra isto terminio quidquid in ipsa villa abeamus totum ad integrum Et in villa Poliaco vinea terminet de totis lateribus terra de ipsa hereditate Infra isto terminio quidquid in ipsa villa abeamus totum ad integrum Has ergo res denominatas donamus ad prefatum locum in presenti et in reliquo tempore et faciant post hunc diem rectores Cluniensis monasterii de is rebus in omnibus quicquid facere voluerint sine ullo contradicentem Si quis autem contra ista cartam venire temptaverit non valeat vindicare quod repetit sed quoactus auri libra unam persolvat firma stabilis permaneat stipulacione subnixa Actum Besorniaco villa S Deodato et uxore mea Liva qui fierent et firmare rogaverunt S Bernart S Unbert S Guilelmi S Floterio S Rodbert Data per manu Girbaldi presbiteri sub die veneris mense november annos XXVIII tempore Lotario rege