Charter Document - 02151566
Charter Number: | 02151566 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0981 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dominus noster ammonet per semet ipsum dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter noverint universi quod ego Hugo reminiscens meorum enormitatem peccaminum dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus juris mei pro remedio anime mee patrisque mei et matris omniumque fidelium christianorum Sunt autem ipse res site in pago Augustudunensi in villa que vocatur Mons Helenus hoc est capellam in honore sancte Marie dicatam cum omnibus que ad ipsam ecclesiam pertinent campis vineis pratis pascuis aquis cultum et incultum totum ad integrum mansum etiam unum in ipsa villa quem conquisivi Ille vero homo qui ibi supersederit usum silve habeat sine ullo contradicente terminat autem de uno latus gutta currente de alio latus terra Adacroni de alio ad ipsos emptores de alio terra Simphoriani de alio terra Porro de alodo Achini presbiteri illud liberum servicium quod reddere debet monachis persolvat Dono etiam servos is nominibus Otbertum cum uxore sua Ainradum Bernardum Arnulfum et infantes Sibradi quos habuit de Letgarda ancilla mea Si quis contra insurrexerit nisi cito resipuerit omni maledictioni subjaceat Actum Cluniaco S Hugonis Oddonis Leodbaldi Vuarnerii Leterii Aldebaldi Rainaldi Huberti Isembardi Bernardi Bernaldi Data per manum Teutbaldi regnante Lotario anno XXXVI qui de eadem donacione preceptum jussit fieri et sigillo suo insigniri