Charter Document - 02151565

Charter Document - 02151565


Charter Number: 02151565
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0981
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Veridica Salvatoris voce amonemur qua cunctis ecclesie filiis precipitur Date elemosinam et omnia munda sunt [vobis] Quapropter ego Adraldus cum fratre meo Francone reminiscentes nostrorum enormitatem peccaminum donamus Deo et apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in villa Dumbinas quidquid in ipsa villa videmur habere totum ad integrum hoc sunt campi vinee prati et illam partem de silva que nobis evenire videbatur Hec omnia denominata donamus Deo pro remedio animarum nostrarum et omnium parentorum nostrorum faciantque rectores jam dicti loci a die presenti quicquid facere voluerint Si quis autem hanc donationis cartam a nobis libentissime factam scindere voluerit vindicare non valeat quod repetit insuper cohactus auri libras IIII persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Adraldi et Franconis fratris ejus qui fieri et firmare rogaverunt S Guodoldi S Aremberti S Raimberti S Dominici S Tetbranni Regnante Lothario rege anno XXXVI