Charter Document - 02151563

Charter Document - 02151563


Charter Number: 02151563
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0986
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore individue Trinitatis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrato Cluniensi monasterio Igitur ego Albericus et uxor mea Girberga donamus ad jam dictum locum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in villa Colonias hoc est vineam unam que terminat a mane et a medio die terra Sancti Petri a cercio de ipsa hereditate Item in alio loco in villa Cavaniaco dono aliam vineam que est in caucione que terminat ex omni parte de ipsa hereditate Hec omnia denominata dono Deo pro remedio anime mee eo tenore ut quamdiu ego Albericus vixero teneam et possideam et post meum discessum ad jam dictum locum perveniat Et si mihi miserante Deo inspiratum fuerit divinitus ut monachicum habitum accipere velim supradicti cenobii fratres me in suum consortium recipere non dedignentur porro in vestitura de his rebus supra denominatis omnibus annis dimidium vini modium exolvam Et inantea firma et stabilis permaneat Actum Cluniaco publice S Alberici et uxoris ejus Girberge qui fieri et firmare rogaverunt S Arlei S Tedald S Giraldi S Raimfredi S Constantii Data per manum Aldebaldi regnante Lothario anno XXXVI