Charter Document - 02151562

Charter Document - 02151562


Charter Number: 02151562
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0981
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Salutifera Christi incarnatione relucente piissimaque ejus ammonitione edoctis fidelium populis quibus generaliter precipit dicens Facite vobis amicos de iniquo Mammona igitur ego Ragnerius et filius meus Atto enormitatem nostrorum reminiscentes peccaminum donamus ad locum Cluniaco pro remedio animarum nostrarum aliquid ex rebus nostris Sunt autem e res site in comitatu Augustodunensi in villa Vallis hoc est medietatem ecclesie in honore sancte Marie dicate cum omnibus que ad ipsam ecclesiam pertinent Dono Deo etiam quicquid in ipsa villa possidere videor hodierno die cum campis pratis silvis quesitum et ad inquirendum ea ratione ut quamdiu ego et filius meus Atto vixerimus teneamus ac possideamus Post nostrum vero discessum ad jam dictum locum perveniant in vestitura vero donamus illam terram que ad ipsam ecclesiam pertinent Si quis autem hanc donationem scindere voluerit non valeat vindicare quod repetit S Ragnerii et filii sui Attonis qui fieri et firmare rogaverunt S Josberti S Adalberti S Godulricus S Ratberti S Vidoni S Constancii Item S Vidoni Regnante Lothario anno XXXVI