Charter Document - 02151561
| Charter Number: | 02151561 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0981 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dominus ac redemptor humani generis desiderans salutem fidelium suorum ammonet per suam veridicam vocem ita inquiens Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula itemque Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Hanc ergo piissimam ammonitionem ego Vuilibertus desiderans omnimodo adimplere dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum cenobii Cluniensis pro remedio anime mee atque domni Sigefredi aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Luviniaco hoc est mansum unum cum omnibus suis pertinentiis campis scilicet et vineis pratis silvis aquis et fontem ipsius ville molendinum vircariis cultum et incultum totum ad integrum Et dono in villa Ibgiaco a prefatum locum quartam partem de omnibus rebus quas pater meus Vuilibertus in ipsa villa possedit vel conquesivit vineis scilicet campis pratis silvis aquis pascuis quesitum et ad inquirendum et servos qui sunt de ipso alodo utriusque sexus dono etiam servos alios his nominibus Raimbertum cum uxore sua et filiis et filiabus Pascalem etiam cum uxore sua et filiis et filiabus Has ergo res denominatas sicut jam diximus dono ad prefatum locum et ad monachos qui ibi Christo militant vel militaturi sunt pro remedio animarum nostrarum atque omnium parentum nostrorum et faciant post hac die de ipsis rebus quicquid facere voluerint in omnibus Si quis autem contra hanc donationis cartam aliquam calumniam inferre voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libras tres persolvat et inantea hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio publice S Vuiliberti S Siefredi qui fieri et firmare rogaverunt S Leudbaldi S item Leudbaldi filii Ricardi S Vualdrici Data mense decembrio anno XXVIII Hlotharii regis Francorum Rothardus ad vicem cancellarii recognovit
