Charter Document - 02151560

Charter Document - 02151560


Charter Number: 02151560
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0981
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dominus hac redemptor noster fidelium suorum providens salutem per semet ipsum protestare dignatus est dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Igitur ego Maybertus sacerdos hujus ammonicionem pii redemptoris cupientes adimplere dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacensis monasterii cui preest domnus Maiolus venerandus abba aliquid ex rebus meis in comitatu Matisconensi in agro Fabriacense in villa Marchisocto in primis manso indominicato cum omne superposito et exio et regresso et alias res meas perinquisitas que ad ipso manso aspicit vel aspicere videntur hoc sunt vineis campis pratis silvis pomis pascuis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnia quesitum et ad inquirendum preter una vinea et uno campo et uno prato mihi reservo Et dono vobis de mancipiis meis is nominibus Duran cum uxore sua et infantibus suis et Johan com filio suo I et Euvardi et una femina que es libera et ipsa deprecavit ut ipsa in servicium permaneat Has ergo res denominatas et istas mancipiis dono ad prefatum locum in presenti et in reliquo tempore et faciant post hunc diem rectores Sancti Petri quiquid facere voluerint in omnibus Si quis vero nullum contradicentem et qui tentare voluerit de auro liberas IIII componat firma permaneat stipulacione subnixa Actum Besorniaco villa publice S Meybert qui donacione ista fierent et firmare rogavit S Johan S Bertardi S Rainfredo S Adalgis S Girbaldi sacerdoti S Arnulfi S Evardi S Arembert S Rotardi Data per manu Girbaldi presbiteri sub die jovis in mense december annos XXVIII regnante Lotario rege