Charter Document - 02151559

Charter Document - 02151559


Charter Number: 02151559
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0981
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancte Dei ecclesie qui est constructa in honore sancti Petri apud Cluniaco ubi domnus Mayolus abba preesse videtur et omnibus fratris Iigitur ego Bernardus et uxor sua Tetsa pro hamore et bona voluntate et pro remedium animas nostras ut non cadant in lacum mortis propterea donamus vineas II Sancti Petri et vos fratres qui sunt sitas in pago Matisconense in agro Ivoriacense in villa Vallis vocat prima vinea terminet a mane vinea Arbrant a medio die terra Bernart a siro via publica a cercio similiter alia vinea terminet a mane via publica a medio die ad ipso donatore a siro similiter a cercio Sancti Petri Infra istas terminaciones sicut terminatum est nos vobis donamus in elemosina vel ad locum sepulture mee in ea ratione dum Tetsa vivit usum ad fructum habeat post suum discessum ad locum Sancti Petri perveniat Si quis venit qui contradixit vel inquietare voluerit non valeat ei vindicare quod petit sed inferat ei auri libras IIII conponat et inantea donatio ista vel elemosina ista firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum in Vallis fuit facta S Bernart et uxor sua Tetsa qui donatione ista fierent et firmare rogaverunt S Odoni et Maymgodus Eldeburgis et Ava qui in omnibus consenserunt S Costancius S Datoni S Eldevolt S Jotselmo S Costabulo S Otbert S Euvrardus Data per manu Rodulfi presbiteri in die veneris XIIII kalendas septembris annos XXVIIII regnante Lotherio rege