Charter Document - 02151558

Charter Document - 02151558


Charter Number: 02151558
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0981
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacro et exorabili loco in honore Dei omnipotentis atque sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato vocabulo Cluniacum ego igitur Heldinus levita in Dei nomine dono aliquid ex rebus proprietatis matris mee Teudrade pro remedio anime ipsius ad prefatum locum ut ei Dominus in suo judicio pius remunerator appareat Sunt autem ipse res quas dono site in pago Matisconense in agro Galoniacense in villa Bucdono hoc est curtilum unum cum vinea et campo simul tenente qui terminat a mane via publica a medio die terra Duranni a sero Sancti Petri a cercio Sancti Vincencii Infra istas terminaciones totum ad integrum dono atque transfundo a die presenti et in relico futuro tempore pro ipsius anima et faciant rectores Sancti Petri ab hac die de ipsis rebus quicquid facere voluerint in omnibus Si quis autem contra hanc donacionis cartam aliquam calumniam movere presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed coactus per judiciariam potestatem uncias auri VI persolvat et postea hec donacio stabilis firmaque permaneat stipulacione subnixa Actum Cluniaco publice Signum Heldini levite qui fieri et firmare rogavit S Ramnaldi S Teutbodi S Odilonis S Berardi S Magberti S Oddonis S Adalardi [Joslenus scripsit mense julio regnante rege Lothario anno XXXVI]