Charter Document - 02151557
Charter Number: | 02151557 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0981 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Redemptor humani generis providens suorum fidelium salutem ammonet per semet ipsum ita inquiens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Idcirco ego Jammo humilis sacerdos dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Dunziaco hoc est mansum indominicatum cum vinea et prato simul tenente qui terminat a mane via publica a medio die Sancti Petri a sero Gunterii a cercio Sancti Petri et Gunterii Et dono eciam in ipsa villa alium mansum cum vinea et prato simul tenente qui terminat a mane via publica a medio die Durandi a sero Sancti Petri a cercio guta currente Infra istas terminaciones et quidquid ad ipsos mansos aspiciunt vel aspicere [videtur] totum ad integrum trado atque transfundo ad jam dictum locum pro anima mea et patris mei ac matris necnon et fratrum meorum atque omnium simul parentum meorum ut omnibus nobis in commune proficiat et hoc ea racione facio ut quamdiu vixero teneam et possideam et singulis annis in vestitura de ipso alodo IIII sextarios de vino persolvam Si quis autem hanc donacionem a me libentissime factam calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri libras III persolvat et inante firma et stabilis permaneat stipulacione subnixa Actum Cluniaco monasterio publice S Jammonis sacerdotis [qui fieri] et firmare rogavit S Dadoni S Arlei S Sigefredi S Evrardi S Heldradi presbiteri Data mense julio anno XXVII Hlathario regis Rothardus scripsit et ad vicem cancellarii recognovit