Charter Document - 02151555

Charter Document - 02151555


Charter Number: 02151555
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0981
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dominus ac redemptor noster salutem suorum fidelium desiderans per semet ipsum proloqui dignatus est dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quocirca notum sit fidelibus cunctis presentibus scilicet atque futuris quod nos hujus evangelici dicti preceptum adimplere cupientes ego scilicet Adalbertus atque Iterius quamvis indigni presbiterii functi offitio cedimus atque donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Maiolus abbas aliquid ex rebus nostris que sunt in pago Matisconensi in villa que dicitur Vallis hoc est duos curtilos cum vineis simul tenentibus et in eadem villa vineam quam de Landredo et Salomone conquisivimus vel quantum in ipsa villa visi sumus habere In villa etiam Juliniaco donamus ad jam dictum locum alios duos curtilos cum vineis sibi adjacentibus Donamus quoque in vestitura vineam sitam in villa Masiriaco quam de Gaufredo conquisivimus Has ergo res denominatas donamus Deo ac predictis apostolis pro remedio animarum nostrarum omniumque parentum nostrorum seu omnium fidelium christianorum ea tamen ratione ut quamdiu ambo vixerimus teneamus et possideamus excepto illam vineam quam tradimus in vestitura et de his rebus quas ad nostrum usum retinemus omnibus annis vini modium persolvamus et quisquis ex nobis primus mortuus fuerit vineam quam de Ledrando et Salomone conquisivimus ad Sanctum Petrum perveniat et post nostrum amborum decessum omnes he res sine ulla contrarietate ad jam dictum reddantur locum Si quis autem hujus donationis cartam a nobis libentissime factam scindere aut calumniare temptaverit primitus iram Dei sanctorumque omnium offensam incurrat sitque pars ejus cum Pilato et cum Juda traditore Domini nisi ad emendationem venerit et ne impune transire videatur cogente judicaria potestate auri libram componat donatio vero inconvulsa omni tempore permaneat Actum Cluniaco publice S Adalberti et Iterii qui fieri et firmare rogaverunt S Bernardi et Heldrici et Adalgerii et Achardi et Annonis et Gotefredi et Odonis Data mense maio anno XXXVI Lotharii regis Warnerius extimus omnium levitarum ad vicem cancellarii recognovit