Charter Document - 02151554

Charter Document - 02151554


Charter Number: 02151554
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0981
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus fidelibus presentibus scilicet et futuris quod ego Gotefredus et uxor mea Alexandra reminiscentes enormitatem scelerum nostrorum atrocesque inferni flammas evadere cupientes simulque vitam promereri sempiternam donamus Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi preest domnus Maiolus abba venerandus aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in agro Laliacensi in villa Curtiaco hoc est curtile in ipsa villa situm cum vinea simul tenente et terminantur a mane et a medio die terra Sancte Cecilie a sero via publica a cirtio terra Sancti Petri Dono et servos his nominibus Sendelenum cum uxore sua Teutberga et cum filiis eorum Adalbaldo Walatrude eo tamen tenore ut quandiu ego Alexandra vixero teneam et possideam et in vestitura omnibus annis duos sextarios de vino persolvam ac post meum discessum sine ulla contrarietate sive mariti sive filii sive alicujus parentis ad Sanctum Petrum perveniant Dono et in villa Segia vineam que terminatur ex omni parte terra Sancti Petri Dono et in villa Verziaco aliam vineam que terminatur a mane terra Lezini a medio et a sero terra Sancti Petri Et dono unum campum ubi vocant ad Crantia Has res denominatas trado ad jam dictum locum cum omni integritate Si quis autem hujus donationis cartam scindere aut calumniare voluerit primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum omniumque sanctorum incurrat et sit pars ejus cum Juda traditore Domini insuper cogente potestate cui litem intulerit auri libras V persolvat et postea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Godefredi et uxoris ejus Alexandre qui donaverunt et ipsi firmaverunt S David S Rannaldi S Berardi S Arlei S Ingelelmi S Teutberti S Ildini S Hugonis Data mense maio per manum Warnerii levite anno XXXVI Lotharii regis