Charter Document - 02151553

Charter Document - 02151553


Charter Number: 02151553
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0981
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus scilicet atque futuris liquido pandatur quia cum esset domnus Milo venerabilis antistes apud Matisconum urbem secus basilicam incliti martyris Christi Vincentii assidens in synodali collegio ad divina precepta more precedentium patrum exequenda aggressus est genua pietatis ejus quidam vir illustris domnus Maiolus abba cum reliquis fratribus qui ad regendum habere videtur ecclesiam Sancti Petri Cluniacensis monasterii deprecans quasdam ecclesias conjacentes in pago Matisconensi quarum una videtur esse sita in villa Royfeio et in honore beati Germani dicata alia vero in villa Pedrono et in nomine beate Dei genitricis Marie consecrata ut omni tempore habere potuissent tam predictus domnus Maiolus abba quam reliqui fratres Quapropter domnus Milo pretaxatus presul fultus consilio canonicorum suorum concessit illis quod humiliter petebant videlicet prescriptas ecclesias cum rebus et decimis et omnibus inibi pertinentibus ut omni tempore teneant et possideant sine ullius contradictione salvo servitio synodali paratis et eulogiis et ne ab aliquo unquam molestiam inde paterentur predictus pontifex hanc precariam eis fieri jussit quam propriis manibus roboravit et residentium digitis solidandam porrexit S Milonis Matiscensis ecclesie episcopi Milonis et Rodulfi archidiaconorum Maioli subdiaconi Leobaldi et David archipresbiterorum Data per manum Rodulfi levite ad vicem Rodulfi archidiaconi IIII kalendas junii anno ab incarnatione Domini DCCCCLXXXI