Charter Document - 02151552
Charter Number: | 02151552 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0981 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Ego Ildeburgis et filius meus Odilo reminiscentes nostrorum enormitatem peccaminum simulque adipisci cupientes premium eterne vite et pro remedio senioris mei Gauzberti ceterorumque parentum meorum ut eis propitius sit omnipotens Dominus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniaco aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Augustodunense in villa que dicitur Concisa in agro Seduno quantum in ipsa villa visi sumus habere excepto illud quod dedimus Otgerio Insuper donamus et ea que pertinent ad predictas res scilicet agros silvas prata pascua cultum et incultum quesitum et ad inquirendum ea tamen ratione ut quandiu ego Ildeburgis vixero usum et fructum habeam et in vestitura singulos annos IIII sextarios vini persolvam post vero meum discessum totum ad integrum perveniat ad predictum locum Si quis vero quod minime futurum credimus hanc donationem calumniare presumpserit primitus iram omnipotentis Dei et sanctis ejus predictis incurrat apostolis insuper et coactus auri libras VI componat S Ildeburgis et filius meus Odilo qui fieri et firmare rogaverunt S Humberti S Otcherii S Gauzberti Data mense marcio anno XXXVI regnante Hlothario rege Constancius ad vicem cancellarii recognovit