Charter Document - 02151548

Charter Document - 02151548


Charter Number: 02151548
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Testimony
Date: 0980
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Nos vuadiarii Girbertus Aldevertus presbiter Fulcradus donamus atque tradimus Deo omnipotenti et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniensis cenobii pro remedium anime Teodoli cari nostri aliquid de rebus quas jure possidere videbatur hoc est mansum I et servo nomine Euvraldo cum uxore sua et infantibus suis Continet autem in se mansus iste vineam et campum et partem bosci terminat autem a mane terra Fronmoldi cum heres suos a medio die rivo currente de ipsa hereditate a sero terra Sancti Vincenti a cercio vero similiter Infra istas terminationes quicquid visus est habere omnia tradimus ad locum supra denominatum pro remedium anime Teodoli amici nostri sicut ipse nobis precepit ita tradimus ad ipsum locum sepulture Sunt site he res in pago Matisconensi in villa que vocatur Cros Si quis autem quod minime futurum esse credimus contra hanc donationem ire aud inquietare voluerit non valead vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri VI untias componat et deinceps stabilis et firma permaneat stipulatione subnixa S Girberti S Aldeverti presbiteri S Adalardi presbiteri S Fulcardi omnes vuadiarii qui fieri et firmare rogaverunt S Layfini sacerdotis S Adraldi presbiteri S Girberti S Giraldi S Arlebaldi Teohmarus quamvis indignus monachus scripsit ad vicem cancellarii regnante Lothario rege anno XXVII