Charter Document - 02151547
Charter Number: | 02151547 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0980 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Girberga habuit tres filios quibus dereliquit suam hereditatem Duo eorum cum consensu matris post discessum eorum et matris partem sue hereditatis dederunt Sancto Petro Cluniensi Tertius qui vocabatur Andreas secessit in pago Nevernensi et quia extranea erat ei pars ejusdem hereditatis que ei jure evenerat commutavit eam cum Odilardo et accepit ab eo scamium in predicto Nivernensi pago et dedit ei hereditatem suam quam habebat in Burgolio qui Odilardus dereliquit sue filie omnem eandem jam dictam hereditatem Que jam dicta Emma quandam puellam nomine Letburgam patris quoque et matris adjutorio orbatam miseria ejusdem puellule paupertatis commota enutrivit et erudivit deinde tradidit eam in conjugio cuidam viro nomine Walterio et concessit predicte puellule sepedictam hereditatem ea ratione ut quamdiu vixerit teneat et possideat post discessum vero ejus ad filium ejusdem matrone Emme redeat Joscerannum nomine nullo alio herede impediente