Charter Document - 02151545
Charter Number: | 02151545 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0980 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Noverint fideles catholici quod ego Aldegardis et filius meus Mainardus donamus Deo et beato Petro aliquid ex rebus nostris que sunt site in villa Seia hoc est curtilum unum indominicatum et quicquid ad ipsum curtilum aspicit terminat autem a mane terra Ramnulfi et Gausperti a medio die et a sero via publica a certio terra Sancti Laurentii Donamus etiam vineam unam in ipsa villa que terminat a mane via publica a medio die terra Sancti Petri et Ramnulfi a sero terra Sancti Petri a certio terra Girardi In ipsa etiam vinea donamus alteram vineam que terminat de duabus partibus terra Sancti Petri de aliis duabus terra Martini Cedimus etiam dicto loco campum unum qui terminat a mane via publica a medio die terra Vuidradi a sero terra Sancti Vincentii a certio terra Petri Has res jam dictas donamus in tali tenore ut quamdiu mater mea vixerit teneat et post ejus discessum ad jam dictum locum perveniat in vestitura vero quinque sextarios et me propter hoc in suum consortium recipiant S Aldegardis et Mainardi S Martini S Rothardi S Vuidradi S Aalrici S Rodberti S Gisonis Actum Seia villa publice S Mainardi S Rainulfi