Charter Document - 02151542

Charter Document - 02151542


Charter Number: 02151542
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0980
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Igitur ego in Dei nomen Arnevert et Grimalt et uxores eorum Adalgarda [et] Agena et nevotus noster Giraldus cogitavimus de Dei misericordia vel de eterna Christi retribucione et expavimus penas inferni Propterea donavimus de res nostras que sunt in pago Biturigo in vicaria Borbones in centena Novientense in villa Curtilas est vinea cum casualo cum ortifero et cortifero quantum visi fuimus habere in ipso cluso totum ad integrum donavimus Deo et Sancti Petri de Cluniaco propter remedium animas nostras et pro animas genitori nostro et genitrice nostra Ermenbert et Deda et pro anima Archimbalt seniore ut pius Dominus liberat animas nostras deinde faciant rectores Sancti Petri quidquid voluerint et de alia medietate quantum vivimus usum fructum teneamus et pos quoque nostrum dicessum ad locum Sancti Petri permanead Et si ullus homo inquirere duplices res inmeliorata fisco ponat omnique tempora permanead constibulatione subnixa Arnevert Grimalt et uxures eorum qui istam donacione fierent et adfirmare rogaverunt S