Charter Document - 02151541
Charter Number: | 02151541 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0980 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina favente gratia hominibus concessum est ut ex reditibus quos jure possident si jure ac digne dispertiant eterna et inconcussa valeant promereri premia Unde notum sit cunctis fidelibus quia ego Odbertus malorum meorum enormitatem reminiscens dono Deo et sanctis apostolis [ejus] Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Dunziaco in Curte Bosono hoc est mansum in dominicatu cum vineis et planta quantum ad me pertinet necnon et pratum meam divisionem simili modo dono quod est in ipsa villa Has ergo res denominatas sicut jam dixi dono pro remedio anime mee et patris mei ac matris mee atque omnium parentum meorum ut nobis Dominus pius remunerator appareat ea tamen ratione ut quandiu vixero usum et fructum habeam et singulis [annis] in vestitura IIII sextarios de vino persolvam Et si michi necessitas evenerit pro hac re me sustineant et adjuvent Si quis autem hanc donationem scindere voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libras III persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Besorniaco Signum Odberti qui fieri et firmari rogavit S Vuilelmi Vuidonis Mangaudii Aremberti Landrici Duranni Bernardi Constabuli Data per manum Rothardi qui ad vicem cancellarii recognovit anno tricesimo quinto Lottharii regis