Charter Document - 02151539
Charter Number: | 02151539 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0980 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie que est in honore beati Petri apostoli Cluniensis quem domnus Mayolus abba ad regendum abere videtur Igitur ego in Dei nomen Stefanus pro amore et bona voluntate vel pro remedium animam meam dono vobis ad ipsa casa Dei de res meas qui sunt in pago Matisconense in agro Fusciacense in villa Vercheson hoc est vinea terminad a mano et a medio die terra Sancti Petri a siro via publica a cercio terra francorum abet in longo perticas VIII in uno fronte a mano perticas VII in alio fronte a siro perticas V Infra isto terminio vel perticacio vobis dono ad ipsa casa Dei et faciant rectores post ac die quidquid facere voluerint Si quis vero ullus homo qui contradixerit auri libras IIII componad firma stabilis permanead cum stipulatione subnixa Ego Stefanus qui fierent et firmare rogavit S Vualterio S Tetbaldo S Tetgerio S Tetrado S Joanno Data per manu Bernardi sacerdoti[s] scripsit datavit die jovis mense decimber annos XXVII regnante Loterio rege