Charter Document - 02151534
Charter Number: | 02151534 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0980 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancta Dei ecclesia que est in honore beati Petri apostoli Cluniensis quem domnus Mayolus abba ad regendum abere videtur Igitur ego in Dei nomine Vuarnerio cum uxore sua Scriptelane pro amore et bone voluntate vel pro remedium animas nostras donamus ad ipsa casa Dei de res nostras qui sunt in pago Matiscense in agro Fusciacense in villa Davayaco hoc est vinea terminat a mano Sancti Leudegarii a medio die rio currente a siro Sancti Juliani a circio Sancti Stefani abet in longo a mano perticas X a medio die perticas VI a siro perticas VIII a cercio perticas VI pedes VIII decim Infra istas terminaciones vel perticaciones vobis donamus Quamdiu Vuarnerius vivit usum et fructum post meum discessum at ipsa casa Dei pervenit faciant rectores quod facere voluerint Si quis vero ullus homo qui contradixerit auri liberas IIII componat firma stabilis permanead cum stibulacione subnixa Ego Vuarnerius uxor sua Scriptelane qui fierent et firmare rogaverunt S Drogonis S Josmaro S Leutaldo S Raculfo S Vualterio Data per manu Bernardi sacerdoti[s] scripsit datavit die dominico mense julio annos XXVI regnante Lotario rege