Charter Document - 02151528

Charter Document - 02151528


Charter Number: 02151528
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0980
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacro et venerabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis cenobii quod domnus Maiolus venerabilis abbas regere videtur Ego igitur Aydoardus recogitans anime mee salutem simulque perpendens hujus vite quam sit misera et quam caduca dono Deo et apostolis ejus jam denominatis aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Varingo hoc est mansum cum vinea et terram et pratos et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur servum etiam nomine Arbertum cum uxore et infantibus suis ea ratione etiam hunc curtilum cum suis pertinentiis ad prefatum locum dono atque transfundo ut quamdiu ego solus advixero teneam et possideam et singulis annis in vestitura duos sextarios de vino omni anno persolvam Post finem vero vite hujus presentis he res sicut insertum in hac pagina videtur ad ipsum locum jam denominatum perveniant Si quis autem quod nullatenus evenire spero ego ipse [quod absit] seu aliquis propinquorum vel afinitate sanguinitatis conjunctus contra hanc donationis cartam aliquam calumniam inferre voluerit juditio venturo cum diabolo se damnandum noverit nisi emendaverit fisco etiam indominicato cogente potestate auri libram unam persolvat et inantea hec carta omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Aydoardi qui fieri et firmare rogavit S Gausfredi qui in omnibus consensit S Acberti S Isengaudi S Landrici Data mense junio anno XXVI Hlotharii regis Francorum Rothardus ad vicem cancellarii scripsit atque deinde subscripsit