Charter Document - 02151526

Charter Document - 02151526


Charter Number: 02151526
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0980
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacro et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato quod domnus Maiolus venerandus abbas regere videtur vocabulo Cluniacus Ego igitur Leotardus sacerdos dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad ipsum locum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Maciacensi in villa Canevas hoc est mansum indominicatum cum vinea et mansione simul tenente qui terminat a mane via publica a medio die Sancti Vencencii et Sancti Ferioli a sero terra Grifoni et Teteldis cum infantibus suis a cercio via publica et dono in ipsa villa in alio loco quem vocant a Collegio tres rascias de vinea que terminant a mane terra de ipsa hereditate a medio die terra Teudberti a sero Bernardi a cercio Sancti Petri Infra istas terminaciones totum ad integrum dono atque transfundo et dono in ipsa villa a Collegio duas rascias de vinea ad Trolium vocant cum omni sua integritate ee terminat a mane terra Sancti Petri et de tribus aliis partibus terra de ipsa hereditate et muro manufacto et dono in villa Donziaco mansum indominicatum cum vinea et mansione simul tenente terminat a mane terra Fulcaldi a medio die Sancti Nicecii a sero Arnulfi a cercio via publica Infra istas terminaciones totum ad integrum dono adque transfundo ad prefatum locum pro anime mee remedio et patris mei Gisbaldi eo tenore ut quamdiu vivo teneam et possideam et in vestitura illas duas rascias ad Trolium teneant supradicti loci habitatores Si quis autem hujus donationis cartam calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libras III persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Dunziaco S Leotardi sacerdotis qui fieri et firmare rogavit S Gisbaldi qui consensit S Girbaldi S Ursoni S Sicbaldi S Gunteri S Teodbranni qui consensit S Attoni S Bernardi S Ermengeri S Flodoni Data mense junio annos XXVI Hlotharii regis Rothardus ad vicem cancellarii scripsit