Charter Document - 02151525

Charter Document - 02151525


Charter Number: 02151525
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0980
Date type: Internal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus in Christo renatis ipsiusque Domini pio cruore redemptis regibus scilicet et ducibus atque consulibus ceterisque sub norma fideique catholice agonizantibus notum esse volumus quia ego Vuido gratia Dei Arvernice civitatis vicecomes atque Ausenda amabilis conjux mea reminiscentes enormitatem nostrorum peccaminum simulque desiderantes illam vocem Domini audire quam dicturus est in suo judicio Venite benedicti patris mei percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest venerabilis Maiolus abba quamdam curtem nostram Belmontis nomine cum ecclesia que est in honore beate semper virginis Marie dicata que mihi ex materna hereditate provenit Est autem ipsa curtis vel ecclesia sita in provincia Burgundie atque in pago Cabilonensi posita Hanc autem cum omnibus suis appendiciis quod ego data possum vel ad presens possidere viderer villis scilicet mansis campis vineis pratis silvis aquis aquarumque decursibus viradariis vircariis molendinis pascuis exitibus et regressibus cultum et incultum quesitum et inquirendum totum ad integrum trado atque transfundo ad prefatum locum a die presenti et in reliquo futuro tempore servuos etiam et his nominibus Otbertum Deodatum Aymonem Hugonem Biraldum Petrum Clementem Landricum Vuinebaldum alium Landricum Vulgerium Arnulfum et alios servuos et ancillas utriusque sexus cum filiis eorum et filiabus dono inibi servituros in evum Hanc autem donationem facio primitus pro anima avunculi mei Stephani episcopi ac pro genitore meo Roberto pro genitrice etiam mea Ingelbergane ac fratris mei Roberti pro animabus etiam nostris fideliumque omnium nostrorum Volumus etiam ut hec res denominate semper in alimonia fratrum Cluniacensium permaneant et gratanter omnibus puras et placabiles hostias pro nobis non obmittant immolare ut Dominus animas nostras de inferni baratro dignetur liberare Si quis autem nos ipsi aut ullus de heredibus nostris aut aliqua potestas contra hanc donationem venire presumpserit primitus iram Dei omnipotentis ac sanctorum apostolorum incurrat sitque pars ejus cum Dathan et Abiron quos vivos humus operuit cum Juda etiam traditore Domini et cum hiis qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis cum diabolo etiam retrudantur in inferni baratro dampnationis cruciandus nisi ad emendationem venerit Secundum vero mundanam legem potestate coactus auri libras C persolvat et antea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Signa Vuidonis et Ausende uxoris ejus qui fieri et firmare rogaverunt S Dalmatii vicecomitis S Aimuini S Roberti S Girberti S Stephani S Ademari S Austorgi S Arnaldi S Vuillelmi S Arberti S Begonis S Bernardi prepositi S Gauberti S Hugonis Data mense maio anno viscesimo sexto Lothardi regis [Rothardus ad vicem cancellarii recognovit]