Charter Document - 02151523

Charter Document - 02151523


Charter Number: 02151523
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0980
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dominus hac redemptor noster fidelium suorum providens salutem per semet ipsum protestare dignatus est dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Igitur ego Berengarius et uxor mea Ulfeardis hanc sanctam monitionem pii redemptoris nostri Christi desiderantis nostri animis adimplere donamus Deo et jam predictis apostolis Petri et Paulli et ad locum Cluniensis cenobii cui preest domnus Maiolus abba [] fratribus commanentibus ipsius monasterii aliquid ex rebus nostris que sunt comitatu Matisconensi in villa Cagidetas curtilo et vinea simul tenentur terminatur autem a mane terra Sancti Petri a medio die via publica a cercio terra Teoderico levitici de alio Sancti Petri Infra istas terminaciones totum ad integrum vobis donamus et alias res que ad ipso curtilo pertinent vel in ipsorum lacon jacent sive foris vel deintus omnia in omnibus vobis donamus et munnaro qui est super aqua cujus nomen vocitatur Crassus parcionem nostram vobis donamus quesitum adque inquisetum in omnibus diebus isteus seculi firma stabilis permaneat constipulacione subnixa ea racione dum interim nostra commoraverit vita auxilium et adjutorium prestetis nobis Si ullus homo calumniare voluerit auri liberas X ad actum regis persolvad Besorniacensis ville con capella Sancti Petri fuit facta publice S Berengario et uxore sua Ulfeardis qui vendicione ista fieri jusserunt et firmare rogaverunt et isti propriis manibus firmentur litteris corroborentur S Bernardo sacerdote filio suo qui consensit S Agenardo S Bernardo S Rotardo S Gualdrannus S Algisus S Gridono S Bodo S Anselmus S Ragenoldus S item Ragenoldus S Odbertus Ego Maingaudus scripsi ad jussionem Berengarii rustici die veneris mense maiyo annos XXVI regnante Lotario rege