Charter Document - 02151522

Charter Document - 02151522


Charter Number: 02151522
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0980
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis monasterii cui preest domnus Maiolus venerandus abbas Ego igitur nomine Oda recogitans futurum Dei judicium dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo pro remedio anime mee et pro anima seniore meo Dadoni et parentum meorum aliquit ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Ainiacense in villa Flagiaco hoc est curtilo et vinea com maso indominicata terminat a mane et a medio die vias pullicas et terra Sancta Maria a sero via publica a certio Sancti Petri as igitur rea ratione dono et faciatis post an dien quitquit volueritis in omnibus Si quis autem hujus donationis cartam violare presumserit non valead vindicare quod reppetit quod si aliquis presumserit auri libras III persolvat et inantea hec carta firma et stabilis permanead stibulatione subnixa Actum Lordoni castello S Oda qui fieri et firmare rogavit S Arlegio qui consensit et in omnibus confirmavit S Bernerio S Rotlemdis S Dodada S Sevuino S Rannoldo S Ademaro S Raulfo S Bernulfo S Jotzoldo Data per manum Eldradi sub die lunis mense aprilis annos XXVI tempore Lotario rege