Charter Document - 02151521

Charter Document - 02151521


Charter Number: 02151521
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0980
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacro et exorabili loco in honore Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis cenobii quod est constructum in pago Matisconense quod domnus Maiolus venerandus abbas regere videtur Igitur ego Teudbertus consentiente Gauceranno et uxore sua Rotrude dono Deo et apostolis ejus Petro et Paulo et ad prefatum locum pro remedio uxoris mee Raimodis aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Aginacense in villa Morviniaco hoc est mansum indominicatum cum vinea et servum nomine Girardum cum uxore et infantibus suis et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur campis vineis pratis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus totum ad integrum terminat vero ipse mansus a mane et a medio die via publica a sero rivo currente a cercio terra Umfredi Infra istas terminationes cum suis pertinentiis sicut jam dixi dono pro remedio anime supradicte Raimodis et in locum sepulture et post hac die fratres Clunienses ipsas res teneant et possideant et faciant de his omnibus quicquid facere voluerint absque ullo contradicente Si quis autem hujus donationis cartam calumniare temptaverit omnino non valeat vindicare quod repetit sed et coactus potestate auri libram unam persolvat et inantea hec donatio omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniacensis monasterii S Teudberti qui fieri rogavit S Gauceranni S Uduldrici filii ejus S Rotrudis S Rocleni S Leotpranni S Odilardi S Aydoardi S Livonis S Girmundi S Dadonis S Girberti Data per manum Teodmari mense aprilio anno XXVI regnante Lothario rege