Charter Document - 02151520
Charter Number: | 02151520 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0980 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Ego Tedulfus et uxor mea Rodlendis reminiscentes nostrorum enormitatem peccaminum simulque adipisci cupientes premium eterne vite donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in villa Engoniaco in agro Ayniacensi hoc est unam vineam que terminat de uno fronte via publica de alia parte terra de Blanziaco itemque de alia parte terra Sancti Petri et ex altera terra Vuarini Dono et unam medietatem de uno manso in ipsa villa tantum videlicet quantum mihi Tedulfo de ipso manso ex parte patris ac matris mee mihi evenire videtur Item quoque donamus ad jam dictum locum curtilum unum quod est situm in villa Lorniaco in agro Galoniacensi qui terminat de duabus partibus terra Sancti Petri de alia parte via publica ac de altera parte terra Rodgerii Has ergo res donamus Deo et jam dictis apostolis et ad prefatum locum pro remedio animarum nostrarum omniumque parentum et fidelium nostrorum seu omnium fidelium christianorum ea tamen ratione ut quamdiu vixerimus usum et fructum habeamus post nostrum vero discessum ad jam dictum locum ipse res perveniant et omnibus annis in vestitura octo sextarios de vino persolvamus Si quis vero quod futurum minime credimus hanc cartam a nobis libentissime factam scindere aut calumniare voluerit primitus iram Dei et sanctorum apostolorum incurrat nec valeat vindicare quod repetit insuper potestate cogente auri libras V persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Teudulfi et uxoris ejus Rodlendis qui fieri et firmare rogaverunt S Vualterii S Odgerii S Ingelberti S Vuitberti S Landrici S Rodlanni S Oddoni S Vuitberti Data mense martio anno XXXV Hlotharii regis Vuarnerius scripsit