Charter Document - 02151516

Charter Document - 02151516


Charter Number: 02151516
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0980
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Christi nomine Ego igitur Bernardus pro remedio anime mee meorumque genitorum dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi preest domnus abbas Maiolus de rebus meis que sunt site in pago Ostudunensis [in] agro Matornensi in villa Escozolas hec sunt curtilum pratum insimul tenentes sicut pater meus [Aalardus] de Elenant conquesivit et quicquid ad ipsum curtilum respicit hoc sunt campi silve quesitum et ad inquirendum et quantum de Ermenbert conquisivi in ipsa villa necnon et alium curtilum in ipsa villa sicut de Amalberto et de uxore ejus Maalgelde et [de] heredibus illorum adquivi et una vircaria in uno tenente sicut de Maalgerio et de Duranno conquisivi et in alio loco alterum curtilum quod vocatur al Noerio Volfalt et vineam in uno tenente que terminatur a mane et a medio die et a sero et a cercio terra sanctorum supradictorum apostolorum Petri et Pauli Cluniacensis et infra istos terminos quicquid ad ipsum curtilum respicit introitus et exitus quesitum et adquirendum funditus et quantum in ipsa villa visus sum habere vel possidere dono in ea ratione ut quandiu vixero fructum de his accipiam et omni anno censum reddam semodium de musto et post meum decessum in libera potestate monachorum illorum seniorum sit nemine contradicente Si quis vero hanc donationem falsare temptaverit auri libras componat X Hoc actum est in villa Scoziolas in atrio Sancte Marie [ubi fuit facta] Signum Bernardi qui hanc cartam fieri et firmare rogavit S Leotaldi et uxoris sue Teodza S Folcherii presbiteri S Maalgodi S Maalgerii S Duranni S Ermendrici S Teodfredi S Amalberti et uxoris sue Maalgeldis S Teoini Gosbertus sacerdos scripsit Data sub die lunis mense martio regnante Hlotario rege anno XXVI