Charter Document - 02151515

Charter Document - 02151515


Charter Number: 02151515
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0980
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Christi nomine Notum sit omnibus fidelibus quia ego Leudprannus ac filius meus Berardus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in agro Laliacensi in villa Suliniaco hoc est vineam que terminat a mane de ipsa hereditate a medio die via publica a sero et a cercio Adalgesi Infra istas terminaciones totum ad integrum donamus pro anima filii mei Tedulfi ut ei Dominus in suo judicio propitius appareat et faciant de his rebus rectores prelibati monasterii quicquid facere voluerint in omnibus Si quis autem hanc donationem inferre voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libram unam componat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio [publice] S Leudpranni atque Berardi qui fieri et firmare rogaverunt S Faletrudis uxoris ejus S Hugonis S iterum Hugonis S Lamberti S Tedulfi S Raculfi S Heldini S Gerardi Donamus etiam servum nomine Atinum ut inibi serviat cunctis diebus Data mense februario anno XXXV Hlotharii regis Rothardus ad vicem cancellarii scripsit