Charter Document - 02151513
Charter Number: | 02151513 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0980 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dilectos seniores meos Domino Deo et sancti Petri et sancti Pauli et domno Maiolo abbatis de monasterio que dicitur Cluniaco emptore Igitur ego in Dei nomen Leotaldus et uxor sua Teotza in amore et bone volencia que contra vos abeamus vel pro remedium animas nostras vel genitores nostros donamus vobis aliquit de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense in agro Matornens Inter Duas Aquas vocat a mano aqua que dicitur Monciono a sero aqua que dicitur Dardreo Infra istas duas aquas cantum visi sumus abere vobis donamus in eis racione quandoque nobis vivimus usum et fructum et quocumque loco nobis migravimus in isto loco nobis recipiatis et postea de istas res faciatis quitquit facere volueritis Si quis contradixerit auri libera uncia componat et postea firma sit Actum atria Sancta Maria ubi fuit facta Sin Leotaldo et uxor sua Teotza qui fierent et firmare rogaverunt S Girart et uxor sua Agia qui consenserunt S Seuvalt S Duran Ego Josbertus sacerdos scripsit datavit die martis in mense febroario annos XXVI regnante Lotario rege