Charter Document - 02151512

Charter Document - 02151512


Charter Number: 02151512
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0980
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino magnifico Ego Wilelmus cogitavi de anima mea et parentum meorum ut Deus pius et misericors sit nobis in die judicii Propterea dono aliquid de rebus meis Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum que sunt site in agro Churonensi in centena Noviacense in villa Beciaco hoc sunt curtili campi prata cum exitibus et regressibus quesitum ad inquirendum totum ad integrum et unam ancillam cum sex infantibus et omnia que in ipsa villa habeo vel habere visus sum de franchisia mea que ad meam partem pertinet usque ad inquirendum et in alio loco in villa que dicitur ad Montem Accutum omnia que ibi habeo vel habere visus sum totum ad integrum dono ad prefatum locum et jam dictis apostolis et in alio loco pratum unum Si quis autem huic donationi aliquam calumpniam inferre voluerit primitus incurrat iram omnipotentis Dei et sanctorum omnium et cum Dathan et Abiron quos terra vivos absorbuit et cum Juda traditore Domini et cum eis qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis partem et societatem habeat ipse autem non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libras V componat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Wilelmi qui fieri et firmare rogavit S Archimbaldi S Giraldi S Andree S Arnusti S Domioni S Domioni S Rotberti S Asgini S Rotberti S Ugonis S Teothardi S Johannis S Anselmi Data mense februario die XX regnante Lothario rege anno XXVI Ranquinus scripsit ad vicem cancellarii