Charter Document - 02151511

Charter Document - 02151511


Charter Number: 02151511
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0980
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco nomine Cluniaco in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato cui preest domnus Maiolus abba Igitur in Dei nomine ego Gyso dono mansum indominicatum cum curtilo et vinea simul adherente cum omnibus que ad ipsum mansum aspiciunt vel aspicere videntur qui mansus est situs in pago Matisconensi in agro Laliacensi in villa Belplana Dono autem non solum mansum sed et omnia que in ipsa villa habeo vel habere visus sum cum omni integritate et dono servum nomine Rainbertum cum uxore sua Ermessanda et filium eorum Bernuinum nomine terminatur autem ipse mansus a mane via publica a meridie terra Ansegisi a sero et a certio terra Sancti Stephani Hec omnia denominata dono ad prefatum locum pro remedio anime mee ac patris ac matris mee eo tenore ut monachi Clunienses post hunc diem faciant quicquid voluerint nemine contradicente Qui autem contradicere voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libras III persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Gisonis qui fieri et firmare rogavit S David presbiteri S Mainbodi S Rainaldi S Rotberti S Heldini levite S Stephani Data per manum Teudonis levite feria IIII mense januario anno XXVI Lotharii regis